monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 14, 5
Qui iurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit . Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non ; et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa maiora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.